LOCATION | Edinburgh, NL Scotland |
MANUSCRIPT | Edinburgh, NL Scotland, Adv.MS.31.6.15 |
ITEM No. 1 | Ius proprium Scotiae - Tractatus de iudicibus 'Omnis qui iudicare debet, stateram in manu gestet' |
Ius proprium Scotiae - Tractatus de iudicibus 'Omnis qui iudicare debet, stateram in manu gestet' : praefatio
Ius proprium Scotiae - Tractatus de iudicibus 'Omnis qui iudicare debet, stateram in manu gestet': praefatio .
Used as a sort of preface, as in MS Edinburgh, UL, Laing III.403. Lifted from the Tractatus de iudicibus in the "Auld Lawis". A translation into Scots can be read in Habakkuk Bisset's Rolment of courtis (MS Edinburgh, UL, Laing III.395, fol. 75).
[{i}Text:{/i}] PARAINISIS [{i}= exhortation, written in Greek letters{/i}]. Ad judices. Omnis qui judicare debet, stateram in manu teneat: Nam aequalia et sine personarum exceptione esse debent judicia. Nihil iniquius quam munera capere in judiciis. Quia munera excaecant corda prudentium et subvertunt verba justorum. Qua enim bilance judicabitis, eadem judicabimini. Quapropter tu, iudex, timeas Deum judicem, ne forte eo judicante damneris: Statutum Wilhelmi, cap. 27. Proinde sis Deum honorans et timens, sapiens et in scientia potens, veritatem sequens et amans, avaritias odiens et detestans: De maritagiis, c. 2. Cave (ne) justitiam subvertas odio, per quod, inventa aliqua malitiosa cautela contra partem tibi exosam, reddis judicium indirectum; vel cupiditate, dum corruptus muneribus malitiose judicabis; vel timore, dum metu potentioris vere judicare non audes; vel amore, dum causa amicitiae defendis amicum et supprimis inimicum: De maritagiis c. 4. Facias igitur justitiam aequaliter, tam pauperibus quam divitibus: Statutum Roberti Bruce, c. 2. Quia omnes judices et magnates, qui plus favent his quam illis in judicio, aut malefactores ullo modo manutenent, sunt falsi et perjurati contra Deum, regem et populum regni: Leges Malcolmi Makkenneth, cap. ultimo, in fine
No. of pages: Fol. i. recto: