Prooemium ad Codicem Justinianum
No. of pages: (item 35)
Incipit:
- Inperatoria dignitas inter reliquas summa est et excellens. Unde liber imperialium constitutionum antonomasice quasi proprium sibi uendicauit nomen quo communiter omnis liber appellari potest. Quiuis enim liber Codex est, dictus sic forsan a cortice, de quibus antiquitus fiebant asseres. Vel 'Codex' quasi condex, quia condit multa in unum. Vel potest dici quod primum accepit nomen hoc ab instrumento salario, cum quo sal concretus et coagulatus confringitur, quod instrumentum 'codex' appellatur, ut Auct., quod talis et forme et figure est ut grossius in medio aliquantulum tendit in acutum uersus capita, cuius forme consueuerunt esse antiquorum libri, qui in rotulum circa clauicudam in pixide uoluebantur. Von Glossenhand im Anschluss an das Digestenfragment geschrieben.