LOCATION | ZZ Edition |
MANUSCRIPT | ZZ Edition, (1609 first) Scotland, Tractatus 'Regiam maiestatem' (in Latin), 1609 |
ITEM No. 6 | Ius proprium Scotiae - Leges burgorum |
Ius proprium Scotiae - Leges burgorum
Incipit:
Ius proprium Scotiae - Leges burgorum
No. of pages: Fol. 132r-154r
Rubric: Leges et consuetudines burgorum, editae per D. David regem Scotiae, eius nominis primum, apud Novum-Castrum super Tynam
Incipit:
[{i}Sample chapter whose contents are taken over from Jus Commune:{/i}] 11 Pater potest revocare terras datas filio ob ingratitudinem filii. Si contingat quod aliquis habens terras de haereditate seu conquaestu et ipse tantum dilexit filium suum haeredem quod ipse eidem filio omnes terras suas in sua legitima potestate dederit [{i}note in the margin:{/i} Vide Iac. 6 parl. 4 c. 60; parl. 6 c. 86], et postea inexcusabilis necessitas patri evenerit, et ostenderit filio suo inopiam suam, et ipse filius noluerit patri suo succurrere, pater potest easdem terras de haereditate et conquaestu vendere, aut invadiare, cuicunque vult. Et debet illa paupertas probari ante venditionem vel alienationem seu invadiationem per duodecim legales et fideles homines vicinos, videlicet per quatuor manentes ex una parte domus ipsius vendentis et quatuor ex altera, et quatuor ex opposito eiusdem domus. Aliter huiusmodi alienatio nullius est momenti vel valoris [{i}Note in the margin:{/i}] Oppignerare. Leg. burg. c. 127. Bartolus in lege 5 parag. Qui nu. 1, ff. qui satisdare coguntur [D.2.8.5.1] [{i}Further chapter headings:{/i}] 132 Gravis poena de pondere et mensura. 133 De legibus burgorum servandis.134 De placito inter pene pulverosum et alium. 135 Statutum Roberti Bruse super recenti deforciatione in burgo. 136 Forma processus recuperandi tenementum propter non solutum annuum redditum. 137 Quilibet burgensis debet habere terram distringibilem. 138 Burgagium non acquiritur sine consensu domini capitalis. 137 [{i}again{/i}] De libertate burgensium. 138 [{i}again{/i}] Lex de farand-man, sive de pene pulveroso. 139 Poena custumam non solventis. 140 De eo qui fraudem fecit in solutione custumae.
[{i}Last numbered chapter:{/i}] 141 De quietis a telonaeo et custuma. Comites, barones, milites et libere-tenentes per chartam et ad firmam ad terminum vitae et omnes qui tenent terram eleemosynatam erunt quieti a dando seu praestando telonaeo et custuma infra burgos. Videlicet ubi sunt in comitatibus ubi manent, ad emendum et vendendum victum et vestitum ad usus proprios; nisi aliqui ipsorum fuerint communes mercatores - et tunc debent custumam dare, qui non habent eandem libertatem quam barones [{i}Note in the margin:{/i}] Lex In lege censoria 103, ff. de verborum significatione [D.50.16.103].
[{i}Unnumbered additional chapter:{/i}] Curia quatuor borgorum, videlicet Edinburgh, Stirling, Berwick et Roxburgh. In curia quatuor burgorum, tenta apud Stirling 12. die mensis Octobris anno domini 1405, decretum est quod duo vel tres sufficientes de quolibet burgo domini regis ... Ita tamen quod cum iidem duo burgi ad manus et partem domini regis pervenerint, privilegiis pristinis sine obiectu indilate gaudebunt