Manuscripta juridica

[Principal Investigator: G. R. Dolezalek]







Ius proprium Scotiae - Tractatus 'Regiam maiestatem'


Ius proprium Scotiae - Tractatus 'Regiam maiestatem' .

Praefatio: Regiam maiestatem non solum armis contra rebelles sibi regnoque insurgentes oportet esse decoratam, sed etiam legibus ad subditos et populos pacifice regendos oportet esse armatam ... Leges autem et iura regni scripto universaliter concludi nostris quidem temporibus omnino impossibile est [{i}note in the margin:{/i} Iac. 1 parl. 2 c. 48; Iac. 4 parl. 6 c. 49], tam propter scribentium ignorantiam [{i}variant:{/i} carentiam] quam multitudinem causarum [{i}variant:{/i} iurium ipsorum] confusam. Verum, sunt quaedam in curia generalia et frequentius usitata, quae scripto commendare non mihi videtur absurdum vel praesumptuosum, sed ad iuvandam memoriam admodum necessarium. Horum itaque particulam, ad mandatum domini regis David cum sano consilio totius regni sui tam populi quam cleri, in scriptis redigere decrevi - stylo vulgari et verbis utens curialibus, ex industria ad totius regni notitiam in hunc modum distinguendum duxi.

[{i}Note:{/i} ... Hos autem libros esse authenticos et habere vim legis probat Iacob. 1 parl. 3 cap. 54; Iac. 6 parl. 6 [{i}= 1578-1579{/i}] cap. 47; parl. 8 [={i}1581-1583{/i}] cap. 63; Iac. 3 parl. 14 cap. 115. Ranulphus Glanvilla, Cestriae comes, vir nobilissimi generis et in utroque iure eruditus, scripsit tractatum de legibus et consuetudinibus regni Angliae, qui incipit 'Regiam potestatem', qui dividitur in quatuordecim libros per breves, et in omnibus fere cum his libris congruit. ...].

Liber primus [{i}Courts and procedure. Contracts{/i}].

[{i}Chapters and their headings:{/i}] 1 De causis criminalibus spectantibus ad coronam domini regis et ad cognitionem sui Justitiarii. Placitorum aliud est criminale, aliud civile. Civile est in quo vertitur poena pecuniaria aut fundi actio. Criminale est in quo vertitur poena sanguinis vel capitis vel membrorum truncatio.

2 De causis ad ecclesiam spectantibus, et de iure patronatus. Placitum de dotibus et de testamentis ad forum ecclesiasticum pertinet.

[{i}Further chapter headings:{/i}] 3 De causis spectantibus ad vicecomites. ... 27 De querela finita et de poena resuscitantis eam. 28 De pacto et pollicitatione. 29 De pacto in rem, et de pacto in personam. 30 De pactis utilibus et inutilibus. 31 Ad quas personas pacta extenduntur.

Liber secundus, de iudiciis [{i}issues of specific Scottish municipal law giving rise to litigation{/i}].

[{i}Chapters and their headings:{/i}] 1-10 De arbitris. Nunc ad iudicia determinanda et declaranda in parte procedere statuimus. Et quoniam ad instar iudiciorum redacta sunt arbitria.

11 (-14) De servis nativis ad libertatem proclamantibus ... [{i}serfs{/i}].

15 (-18) De donationibus inter virum et uxorem ... [{i}donations between spouses are invalid{/i}].

19 (-35) De parte haereditatis filio post-nato mulierato vel filio bastardo danda ... [{i}succession to lands{/i}].

36 (-39) De testamentis, a quibus, quomodo et de quibus fieri debent ... [{i}testate succession{/i}].

40 (-59) De haeredibus maioribus ... [{i}heirs{/i}].

60 (-73) De homagiis a quibus et quando faciendis ... [{i}vassal and superior{/i}].

74 De purpraesturis [{i}unlawful occupation of land or water{/i}].

Liber tertius, de debitis laicorum [{i}issues of Jus Commune giving rise to litigation{/i}].

[{i}Chapters and their headings:{/i}] 1 (-8) De variis causis debendi, et primum de mutuo et plegiis seu fideiussoribus ... [{i}money loan, pledge and cautioners{/i}].

9 De commodato [{i}loan{/i}].

10 (-13) De emtione et venditione [{i}sale{/i}].

14 De locato et conducto [{i}hire, lease{/i}].

15 (-19) De procuratoribus, a quibus, qui et quomodo constitui possunt [{i}mandate{/i}].

20 (-25) De placitis devolutis ad curiam domini regis ... [{i}different types of courts{/i}].

26 (-36) De eo qui plus vel minus petit, et de errore petentis ... [{i}details of procedure upon different kinds of brevia (writs), also with regard to minors who are party in a litigation (c. 30-32){/i}].

Liber quartus, de placitis criminalibus [{i}criminal procedure and criminal law{/i}].

[{i}Chapters and their headings:{/i}] 1 de crimine laesae maiestatis. 2 De his qui accusare possunt. 3 In quibus casibus potest accusatus declinare duellum. 4 De occultatione thesauri fraudulosa. 5 De homicidio. 6 De incendio. 7 De roboria sive rapina. 8 De raptu mulieris. 9 De haymsuckin. 10 De roboria, raptu mulieris, haimesuckin. 11 De convicto laesae maiestatis et de morte domini capitalis. 12 Haeres homicidae vel furis non exhaeredatur propter delictum patris. 13 De crimine falsi. 14 De defamato de latrocinio non habente plegios. 15 De latrone saisito cum re furtiva. 16 De lege Byrthinsak. 17 De homicidio in vindictam legis facto. 18 De eo qui evasit suspendium. 19 (-25) De wergelt furis ... [{i}thieves and robbers{/i}]. 26 (-30) De ordinis cognitione in criminibus ... [{i}details of procedure{/i}]. 31 De marchetis mulierum ... [={i}obliging all females to either sleep with the superior or pay him money instead{/i}]. 32 (-35) De cane trassante et latrones investigante ... [{i}further details of procedure{/i}]. 36 (-40) De cro ... [{i}texts which in various manuscripts are appended - taken from Wilhelmus Lambertus, De priscis Anglorum legibus, or from the law of Normandy, or from Leges Britonum{/i}]


No. of pages: Fol. 7r-104v