Manuscripta juridica

[Principal Investigator: G. R. Dolezalek]







Glossae ad Institutiones


Glossae ad Institutiones . Sehr viele von diesen Glossen sind auch überliefert in MS Wien, ÖNB, Cvpl. 2142. Einige Glossen auch in MS Bamberg, StaatsB, Jur. 2. Cf. die nachfolgende Liste. Sie verweist auch auf Parallelüberlieferungen in MS Wien, ÖNB, 2142 und Bamberg, StaatsB, Jur. 2.

Inst.1.2 pr., lemma 'celo': idest aere

in terra: in mari

coniugatio quam: non simpliciter acceptam, sed ueris sollempnitatibus adhibitis informatam

matrimonium: pro quibusdam sollempnitatibus additis

Inst.1.2.2

Solonis uel Draconis: hii duo tabularum leges apud Grecos condiderunt (Wien 2142)

Nam usu exigente: utilius enim erat in seruitute seruare, quam ob hostibus interfici. Quod et ipsis auctoribus propter suas necessitates utile erat

humane: aduerbium est (Wien 2142)

quedam: idest iura (Wien 2142)

pene: pene dicit propter uerborum Obligationen et litterarum et emphiteoseos que iure ciuili introducte sunt (Bamberg, Jur. 2; Wien 2142)

Inst.1.2.3

lex: lex autem a legendo dicitur aut ab electione. Lex autem rogatur aut derogatur uel abrogatur uel subrogatur (subr. uel abr. tr. MS) aut obrogatur. Rogatur cum profertur derogatur cum una pars ei detrahitur, abrogatur cum aufertur, subrogatur cum alia pars ei additur, obrogatur cum una detrahitur et alia additur. [Cf. Kantorowicz, Studies, 302]. (Wien 2142; mit Namen: Ugo)

Inst.1.2.4

consule: consules enim de senatoribus eligebantur (Wien 2142)

patricii quasi imperatorum patres constituti sunt, inmaginariam dignitatem quasi super eos habentes, ne immoderate potentiam suam exercere eis liceret. (Wien 2142)

Ortensia: Ortensis enim specialem detulit legem ut plebiscita quod(!) legibus ualerent.

Inst.1.2.5

consuli (consisti MS): idest interrogari

Inst.1.2.6

principi: dum iura condit (Wien 2142)

lege regia: idest quidem de rege constituendo lata (Wien 2142).

Aut lex regia in qua custodiebatur et imperatorum dignitas et eorum imperium (imperii MS) qualiter amministratio fieret.

exemplum: idest mutationem

nam quod alicui: merenti penam

si cui: non merenti

penam: maiorem quam debet, ut unius pena possit esse metus multorum (Bamberg, StaatsB, Jur. 2, Wien 2142)

sine exemplo: ut sic alius facere cogatur (Wien 2142)

transgreditur: ex sola humanitate (Wien 2142)

tenent: idest astringunt (Wien 2142)

Inst.1.2.7

hoc (haec ed.): dictum

ediles curules(?): Custodes edium rebus puplicis(!) deputataru idest in quibus annualis es(!) puplicum retundebatur uel priuate essent pecunie. Hii ob eam dignitatem in consensu aliorum, cum alii in gradibus sederent, sedes quasdam que dicebantur, habebant.

de quibusdam causis: ueluti de morbosis et uitiosis animalibus (Wien 2142)

Inst.1.2.8

sententie: sententia est firma et indubitata responsio (Bamberg, StaatsB, Jur. 2; Wien 2142; hier erweitert mit Siglum p).

opinio: opinio est cum dubietate responsum

datum est: ut suo loco responderent

Inst.1.2.9

Ex non scripto: consensu populi


No. of pages: Fol. 1ra-vb