Versus in laudem Codicis Justiniani
No. of pages: Fol. 225vb
Incipit:
- Is et hic est finis Codicis / qui instrumentum iudicis / est sicut in (gladi?)o militis / quem uiri duri ut boues / iam relinquant tanquam oues / Oues depascant gramina, / duri nunc petant flamina / uel asinorum agmina / qui libris sese honerant, / set iudices dedecorant / sua duritia. / At iuuenes ingenio / pollentes atque studio / decorati elequio(!) / incipiant istud opus / sufferendo dulce onus / dei clementia quibus pater / Iesu Christi rex omni creator / iuste carni criminis / amixte probitatis / dones nomen, / dignitatis quidem omen. / Hic iam cesset cantilena / que est dulcis et amena, / pretiosa ut murena, / resonans ut philomena. / O fulgens supra nubila / et tenens sub te numina: / Audi mea precamina, / cuius sunt hec uolumina, / eum salua per numina / qui finxit hec dictamina.