LOCATION | Toronto, UL, Fisher RBL |
MANUSCRIPT | Toronto, UL, Fisher RBL, MSS. Coll. 45 |
ITEM No. 3 | Decretum Gratiani - abbreviatio "Breviarium Decretorum"(?) |
Decretum Gratiani - abbreviatio "Breviarium Decretorum"(?) : fragm.
Author(s):
Decretum Gratiani - abbreviatio "Breviarium Decretorum"(?): fragm. ; the two sheets might originate from the same MS as n. 91. Very similar measurements and narrowly spaced lines, and a very similar character handwriting. 2 memb. folio. Prolonged upper strokes in first line. Same type of contents as in n. 91. Recto of n. 92 starts: Non est. Sicut. His auctoritatibus. Si qui sunt. Presumunt. Non potest. Si hereticus Verso of n. 92 ends: De accusatione. Quisquis. Per scripta. [Incipit causa iii.] Quidam episcopus. § Spoliato. § Spoliatus. Sample (last words of Causa 2 and first words of Causa 3): Accusator alicuius defunctus est vel aliquo impedimento destitit ab accusatione. Queritur an nomen rei debeat deleri de libello. Respondeo sic, reo postulante ita, ut infra xxx. dies utiles alius de eodem crimine eum dem(?) accusare, si voluerit. Incipit causa iii. Quidam episcopus. s. ii. q. ii. dictum est de restitutione spoliatorum. Set quia parum dixerat, ideo subponit terciam causam, in qua uberius tractat de restitutione spoliatorum, et de induciis, et an infames sint admittendi ad accusandum, et de multis aliis, que omnia ut lucidius appareant thema proponitur, de quo xi. eliciunt questiones, quarum prima est an restitutio sit danda quibuslibet exspoliatis, et ideo prius inde quot modis
Another sample: [Decr.Grat. C.2 q.7 c.40] Petrus. Iudei reprehenderunt Petrum quia intrauerat domum Cornelii gentilis. Set dicit Gregorius: cum Petrus posset respondisse subditis ex potestate sui offitii 'Oues pastorem suum nec accusent uel reprehendant', dixit se intrasse spiritus sancti auctoritate. [Dictum Gratiani] Cum ergo: Concludit ex supradicto canone dicens quod non coguntur prelati exemplo Petri subiectorum actionem recipere, set si uolunt, possunt. Quod probat per sequens c(apitulum). [Decr.Grat. C.2 q 7 c.41] Nosset. Conquerebantur de Leone papa quod eius iniuriam fecisset papa. Vero subicit se imperiali cognitioni. Ideoque rogat Lodo(u)icum imperatorem ut tales nuntios ad hec inquirenda dirigat, qui iure imperialis glorie sic examinent et diffiniant quatenus nichil in posterum remaneat indiscussum. [Dictum Gratiani] Item cum Balaam: Adhuc probat quinque exemplis prelatos a subditis accusari posse: scilicet Balaam et Dauid et iniquorum presbyterorum ue. t. et Damasi et Simacy pape, qui sunt accusati et reprehensi ab asina et a Nathan propheta et a Daniele et a subditis, pro singulis obiectionibus singule dantur responsiones. [Decr.Grat. C.2 q 7 c.42] Si quis. Quidam redarguebat Gregorio quod faciebat aliquid preter rationem. Set dicit Gregorius quod ueniat ad Apostolicam Sedem, et ibi secum certet ut alter eorum suam suscipiat sententiam condempnationis. [Dictum Gratiani] Ex his: Concludit ex supradictis, dicens prelatos a subditis accusari posse. Set huic conclusioni sic respondetur: Isti apostolici suo exemplo non cogerunt alios prelatos, set permiserunt subiectorum accusationem - sicut supra dictum est de Christo. [Decr.Grat. C.2 q 7 c.43-44] Lator: Paulus Deacline ciuitatis episcopus de fornicatione et aliis delictis accusatus [MS male: accusandus] est a subditis et conuictus est et depositus in iudicio episcoporum substitutus est sibi Nemoysen. Quem Paulus proprio(?) more predonis episcopatum ingressus acc. uerberauit et res ecclesie rapuit. De quibus omnibus Nemoysen conquestus est pape. Precipit ergo papa Johanni ut, si res ecclesie abstulit, eum reddere compellat. Si uero proprias res tulit, compellat eum modis omnibus resarcire dampnum dilapidacionis. Et si de cetero ad episcopatum aspiret, perpetuo retrudatur in monasterio ad penitentiam. [Dictum Gratiani] Hoc concludit ex supradicto capitulo, scilicet 'Lator', et dicit subiecto(s) non ex dispensatione, set de rigore canonum esse admissos ad accusandum Paulum. Quod probat quidem Gregorius, nec reprehendit accusatores, set ipsum depositum grauiori pene subiecit. Et quod subiecti accusari possint, probat per sequentia capitula usque § Coll.r. [Decr.Grat. C.2 q 7 c.45] Metropolitanum: Precipit Gregorius Innocencio et aliis episcopis Sardinie ut in causis suum metropolitanum non deserant, nisi habeant aliquid contra eum - in quo casu ad Apostolicum recurreretur. Recto of n. 93 contains the following chapters of causa 7: (?)estisti. Pervenit. Dui(?). Scitum. Sicut. Temporis. Hoc nequaquam. Adversitas. Verso of n. 93 ends in causa 8 with these canons: Audac. Illud. Quid. Nec sufficere.
Author(s):
No. of pages: Box 2, n. 92 et 93,