Distinctio de iuris et facti ignorantia, ad C.1.18
, mit voranstehendem Siglum {i}Y{/i}
Author(s):
No. of pages: Fol. 42v supra
Incipit:
- (Textus:) In quadam parte iuris par est ignorantis et scientis conditio. Falsa enim demonstratio neutri preiudicat. Econtra, si uendideris seruum, tam uitia quam euictionem prestas, siue sciens siue ignorans. Item post contractum dotalem (?) indistincte standum est etiam errore ductis. In aliquo autem articulo sic ignorans a sciente differt ut satis sit ignorasse, nec distinguitur que fuerit ignorantia, ut si diuidas successionem in solidum tibi natam, uel soluas indebitum quod naturali iure non debes, et in omni dampno idem est. Set in aliquibus / / / / / (desectum in margine) / / / / / bonorum possessio tempore statuto non petatur, uel naturale debitum quod lege retineri poterat, seruatur. In talibus enim factum ignorantibus subuenitur. Set ius ignorans scientibus similis habetur. Set facti ignorantia iusta demum non nocet - non illa supina et crassa negligentia deperditi et minimi (?) homnis(!), sicut nec scrupulosa inquisitio uel delatoria curiositas exigitur. Item iuris ignorantiam non propriam esse Labeo sic accipit, si per se uel per iuris consultum scire potuit, ut cui facile sit scire, ei noceat ignorasse. Set hoc raro est accipiendum. Hec quoad ius commune. Set personarum priuilegium talia distinguit. Multis enim iuris ignorantia post decisam causam exceptionem indulget, sicut et feminis aliquid nominatim indulgetur. Minoribus quoque ius ignorare permissum est: sic ubi igitur non est delictum, set iuris error, non leduntur, ut si minor filio familias mutuo det, non uidetur filio familias credere. Verzeichnet bei Seckel, Distinctiones 336, 348 und bei Pescatore, Verzeichnis 496 n. 16