Introductio ad Codicem
No. of pages: (ad Codicis rubricam libri primi:)
Incipit:
- Facultas et possibilitas inest hominibus nature partim animo tributa, ut cogitandi, partim corpori, ut motus. Et quidem aut communis est, ut motus, aut specialis, ut nauigatio, que et ipsa tum(?) in corpore deprehenditur, tum in animo. Inest eidem et delectatio, tam communis animalium uoluptas scilicet quam propria, ut glorie. Indidit nobis eadem natura et indigentiam, item uoluntatem, cuius pars uoluptatis ita fit, ut ea que uel indigentie uel delectationi satiandi congrua sunt, uelimus et cupide appetamus, que contraria sunt admodum declinemus. Hinc timiditas laboris et periculi, hinc ignauia et temeritas, set et imperitia eadem ex uena manat. Quamuis enim anima uel natura iustitia laboremus et errore, presto tamen est ex ratione tam exercitationis facultas quam preceptionis. Si tardi cordis in ignorantia permanemus - alioquin nescire deinceps(?) non esset uitii. Set quoniam ex ingenio multum scientia et prudentia pendeat, idcirco discreta uirtus hic habetur a ceteris que in uoluntate consistunt.