Glossa de 'Authentico' libro recusato
Author(s):
No. of pages: (Glossa ad Codicis constitutionem 'Summa rei publicae', in fine:)
Incipit:
- y Hinc connicitur librum quem nouellarum constitutionum appellant, 'Autenticum' dictum, quod ex Codice fuerit pars quedam excerpta, Justiniani non esse. Nouelle quippe constitutiones, de quibus loquitur, non nisi de nouis negotiis et que nondum laqueis legum sunt innodati, promittuntur. At leges ille, si modo 'leges' dicende sunt, de his dumtaxat loquuntur de quibus et Codex. Non est enim uerisimile Iustinianum huic operi toties ac tanto labore tantaque diligentia confecto mox aduersa constituisse, ut scilicet contra suum propositum repperiatur aliquid in legum articulis contrarium. Set nec eius operis stilus in dubitabilibus constitutionibus Iustiniani congruit, cuius etiam nullum principium extat, nullusque finis, ordo nec certus.